- SENES
- SENESquanti olim a Romanis habiti sint, testatur A. Gell. l. 2. c. 15. ubi eos in omni loco, inque omni specie honoris, priores potioresque habitos fuisse, scribit Hinc, cum Valerius Publicola collegam sibi Lucretium, Lucretiae Patrem, subrogâsset, illi, ut pote seniori, fasces tradidit: qui honor semper postea Senibus habitus est, teste Plut. in Publicola: Cumque idem instituisset, ut fasces alternis mensibus apud alterum Consulem essent, sumere eos prior, qui natu maior esset, solebat, Dionys. l. 5. et Dio Cassius l. 5. idque obtinuit, usque ad Legem Iuliam, quae honorem hunc detulit numero liberorum. Proin ita pergit Gellius. Sed postquam soboles civitati necessaria visa est; et ad prolem Populi frequentandam, praemiis atque invitamentis usus fuit: tum antelati quibusdam in rebus, qui uxorem, quique liberos haberent, senioribus neque uxores neque liberos habentibus: Inprimis a quo Lex Iulia de maritandis Ordinibus, ab Augusto lata est, ann. urb. Cond. 736. quâ Canditati quoque, qui plures liberos haberent, in petitione Magistratus praeferebantur, Tacit. Annal. l. 2. c. 51. ut et et in Provinciatum sorte; nonnumquam et sententiam primi rogabantur l. 9. C. de Decur. etc. Porro a Convivio quoque, Seniores a minoribus domum deducebantur; quem morem Romanos a Lacedaemoniis accepisse, traditum esse, addit idem Gellius. Vide plut. in Lycurgo et de institut. Lacon. Xenophontem idem de Republica Lacedaemoniorum: qui Iuvenalis Sat. 13. v. 54. verbis,Credebant hoc grande nefas et morte plandum,Si Iuvenis vetulo non assurrexerat, et siBarbato cuicumque puer, licet ipse videretPlura domi farra, et maiores glandis acervos.Hinc Ovid. Fastor. l. 5. v. 65.Iura dabat Populo senior, finitaque certisLegibus est aetas, unde petatur honor.Et medius Iuvenum non indignantrns ipsisIbat, et interior si comes unus erat.Quae a Lacedaemoniis Romani accepisse videntur, cum Decemviti instituta Atheniensium et Lacedaemoniorum, gentium Graeciae laudatissimarum, imitati sunt, ut docet Iustin. §. 10. de Iur. Nat. Gent. et Civ. nisi haec antiquo Romanorum instituto adscribere malis. lisdem a muneribus et militia vacatio fuit, nisi bellum Gallicum exoriretur, uti discimus ex Plut. in Marcello atque Camillo: quam tamen consuetudinem, ad tumultum, non ad bellum Gallicum, restringit Cicer. Philipp. 8. Gravius, inquiens, esse tumultum, quam bellum, hinc intelligi potest, quod bellô Gallicô vacationes valent, tumultu non valent. In Theatris, postquam sedilia distiucta esse coepêre, ut Iuvenes in Ephibico; sic Senes in Buleutico, spectabant, Cael. Rhodig. var. Lection. l. 8. c. 8. Imo inter Numina Veterum Senectutem quoque habitam, vidimus supra ubi de Diis. Vide etiam voce Gerocomium: uti de Senum calceatu infra, ubi de Virilium calceamentorum apud Veteres generibus. Vide Dempster. in Roson. l. 5. c. 10. Atque hinc Senex, nomen dignitatis factum est; Vide infra in hac voce, ut et in voce Seniores. Addam hîc paucis Comicas Senum personas, quales apud Veteres in usu fuêre, ex Scaligero Poêtic. l. 1. c. 14.Varia Senum apud veteres Comicos genera.α Πάππος duorum senum nomen fuit, vide ibi. β. Η῾γεμὼν, tertius dictus est, sparsâ comâ, nasô aquilinô, dextrô elatô superciliô, capillô in coronae modum: ratio nominis non liquet. γ. Πρεσβύτης fuit quartus, vide ibi. δ. Hermonius, quintus vocitatus est, obtutu acri, protensis superciliis, barbatus, recalvaster: cuius interventu et tractatu merces distrahebantur. Vide supra Coctio. ε. Σφηνοπώγον, h. e. cuneatâ barbâ alter eiusdem operae dictus est, diversâ facie, ronsus. ζ. Lycomedius septimus, a cura et astu dictus barbâ crispâ, mentô oblongô, alterô superciliô protensô: multa attingebat, quorum satagebat negotia. Haud absimilem fecêre huius faciem lenoniam, diduxêre tamen buccas, imo et distorsere, contraxêre supercillia, ademêre capillum, ita ut aut calvus, aut recalvaster, estet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.